monumenta.ch > Augustinus > 49
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLVIII <<<     >>> L

Caput XLIX

1 In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, temptationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam evangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec peruvniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus.
2 Proinde vocem nunc agnoscimus eius impleri, qui loquebatur in psalmo atque dicebat: "Adnuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum."
Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiavit et locutus est dicens: "Agite paenitentiam, adpropinquavit enim regnum caelorum."
Elegit discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret.
3 Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto evangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro veritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum.
4 Conversatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis videntibus ascendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius venientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.